- NERONIANA
- NERONIANAapud Auctorem distichi, quod in saeculum Constantini factum est,Saturni aurea saecla quis requirat?Haec sunt gemmea, sed Neroniana:excellentissimus est smaragdus, Graece Νερώνιος seu Νερωνιανὸς. Haec enim sunt gemmea saecula longe utique aureis anteferenda, sed ex qua gemma facta? ex Neroniana: hic sensus distichi. Nomen ei, non a Nerone Imperatore, nec Domitiano, ut quidam volunt: nam Plinius, ut eorum aetati proximus, mentionem illius fecisset sine dubio. Ita autem is de optimo Smaragdo l. 37. c. 5. ad crassitudinem sui facilitate translucida, quod etiam in aqua nos iuvat; quod ad Neronianam Epiphanius refert, Καὶ μὲν Νερωνιανὸς πικρὸς τῷ ἐίδει σφόδρα χλωρίζων, διειδὴς καὶ ςίλβων. Sed a Nerone, artifice ac lapidum politore: aut potius a νερὼν, de quo paulo superius. Interim praefatus Auctor figurate dicere vult, Constantinitempora Neronianis esse similia, quod uxorem et natum occidisset. Salmas. d. l. Oleô, quô smaragdi meliores fiunt, etiam hanc smaragdi speciem optimam procuratam fuisse, idem Epiphanius tradit, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.